라틴어 문장 검색

caput autem est hoc, quod te diligentissime percipere et meminisse volo, ut ne in libertate et salute p. R. conservanda auctoritatem senatus exspectes nondum liberi, ne et tuum factum condemnes (nullo enim publico consilio rem p. liberavisti, quo etiam est res illa maior et clarior) et adulescentem vel puerum potius Caesarem iudices temere fecisse, qui tantam causam publicam privato consilio susceperit, denique homines rusticos, sed fortissimos viros civisque optimos, dementis fuisse iudices, primum milites veteranos commilitones tuos, deinde legionem Martiam, legionem quartam, quae suum consulem hostem iudicaverunt seque ad salutem rei p. defendendam contulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 7 2:1)
sed ut ad rem redeam, legionem Martiam et quartam negant qui illas norunt ulla condicione ad te posse perduci ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 14 2:1)
nam cum putarem quartam et Martiam legiones mecum futuras, ut Druso Paulloque placuerat vobis adsentientibus, minus de reliquis rebus laborandum existimavi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 19 1:2)
symphoniam Lysonis vellem vitasses, ne in quartam hebdomada incideres ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 4:4)
quarta epistula mihi reddita est Idibus Sept.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 5:1)
qui est quartus ab Arcesila;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 22:4)
e quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu profectum cui non adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 112:3)
omnis pugna de quarto est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 112:6)
quartum quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo grege moratorum, qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque vos delationem dedissetis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 2:2)
unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장1)
Nos etiam in hoc genere frequentes, ut illa sunt in quarto accusationis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:2)
si componendorum ratio, dicetur alio loco, quia pertinet ad usum, quae pars quarta et extrema nobis in divi- dendo fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 60장 2:4)
adhibenda est igitur numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut nos in accusationis secundo de Siciliae laude diximus, ut in senatu de consulatu meo, aut exponenda narratio, quae plus dignitatis desiderat quam doloris, ut in quarto accusationis de Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ diximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 2:1)
Quarti de stultorum insania loci pauca tantum verba supersunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:8)
atque ex eis conclusionibus quas supra scripsi prior quartus posterior quintus a dialecticis modus appellatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION