라틴어 문장 검색

iam minus mortis pretium peractae est, quae venenatos abolens dolores concitam membris tribuit quietem fine soporo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.29)
Spiritus aeterno 1 solitus descendere lapsu, ut dederat palmam, sic tribuit veniam, haurit terra sacros aut fonte aut sanguine rores exundatque suo iugiter uda Deo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, De loco in quo Martyres passi sunt, nunc baptisterium est Calagurri.7)
si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat prisco more diem, quem te quoque, sancte magister, annua festa inter dinumerare velim, crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus lucis honoratae praemia restituens, inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.60)
"mihi contulit et sibi mansit, nec Deus ex nostris minuit sua, sed sua nostris dum tribuit nosmet dona ad caelestia vexit, dona haec sunt, quod victa iaces, lutulenta Libido, nec mea post Mariam potis es perfringere iura."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 119)
Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, semper honoratum - sic di voluistis - habebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:3)
seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam, quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 113)
honoratum si forte reponis Achillem, inpiger, iracundus, inexorabilis, acer iura neget sibi nata, nihil non adroget armis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:14)
sapiens uno minor est Iove, dives, liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 164)
nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.4)
necesse est enim nimium tribuat sibi, qui se nemini comparat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:3)
atque etiam qui specie capiuntur, vulsis levatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis morum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 99:1)
cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 183:2)
alii, quorum nos sententiae accedimus, nomen hoc artemque, de qua loquimur, bonis demum tribui volunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:4)
huic quoque igitur tribuendus est necessario quintus locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 34:2)
honorandus sum, non es;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 157:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION