라틴어 문장 검색

itaque taciti ut iratos esse sentires, secuti sunt currum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 151:2)
quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 8:1)
quodsi in curru scandentis Capitolium, auratos purpuratosque, ex inferiore loco L. Paulus in turba togatorum unus privatus interroget ' L. Anici, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 469:4)
' curru ei cessuri et prae pudore videntur insignia ipsi sua tradituri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 470:2)
ipsum L. Paulum, bis consulem, domitorem Graeciae, omnium oculi conspicere urbem curru ingredientem avent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 476:1)
ipse postremo Paulus in curru, magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa maiestatem prae se ferens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 493:1)
post currum inter alios illustres viros filii duo, Q. Maximus et P. Scipio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 493:2)
sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum fuit, in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 495:1)
quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis destinantis triumphos, oportuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 497:1)
ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum conscendi, rediens alterum ex Capitolio prope iam expirantem inveni;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 510:1)
ante currum ducti Gentius rex cum coniuge et liberis et Caravantius, frater regis, et aliquot nobiles Illyrii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 531:1)
Sulpicio Galba triumphavit et Persen cum tribus filiis duxit ante currum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha8)
nunc equos iunctos iubes capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere, ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2174)
iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2175)
sed quis hic est qui me capillo hinc de curru deripit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2181)

SEARCH

MENU NAVIGATION