라틴어 문장 검색

coniugis, heu me, pater, insidiis oppresse iaces servatque domus cum prole tua capta tyranno.
(세네카, 옥타비아 1:8)
tibi maerenti caesum licuit flere parentem, scelus ulcisci vindice fratre, tua quem pietas hosti rapuit texitque fides:
(세네카, 옥타비아 1:18)
tu modo blando vince obsequio placata virum Vincam saevos ante leones tigresque truces, fera quam saevi corda tyranni.
(세네카, 옥타비아 2:9)
poena nam gravior nece est videre tumidos et truces miserae mihi vultus tyranni iungere atque hosti oscula.
(세네카, 옥타비아 2:14)
utinam suorum facinorum poenas luat orbis tyrannus, quem premit turpi iugo morumque vitiis nomen Augustum inquinat!
(세네카, 옥타비아 4:16)
vera priorum virtus quondam Romana fuit verumque genus Martis in illis sanguisque viris, illi reges hac expulerunt urbe superbos ultique tuos sunt bene manes, [virgo, dextra caesa parentis ne servitium paterere grave et improba ferret praemia victrix dira libido.
(세네카, 옥타비아 5:14)
te quoque bellum triste secutum est,] mactata tua miseranda manu, nata Lucreti, stuprum saevi passa tyranni.
(세네카, 옥타비아 5:15)
Hoc equidem et ipse credidi frustra diu, manifesta quamvis pectore insociabili vultuque signa properent odium mei, tandem quod ardens statuit ulcisci dolor.
(세네카, 옥타비아 8:21)
Quem summovere fulminis dominus nequit, caeli tyrannum, saeva qui penetrat freta Ditisque regna, detrahit superos polo?
(세네카, 옥타비아 9:2)
saevit in nomen ferus matris tyrannus, obrui meritum cupit, simulacra, titulos destruit matris metu totum per orbem quem dedit poenam in meam puero regendum noster infelix amor.
(세네카, 옥타비아 9:38)
ultrix Erinys impio dignum parat letum tyranno, verbera et turpem fugam poenasque quis et Tantali vincat sitim, dirum laborem Sisyphi, Tityi alitem Ixionisque membra rapientem rotam.
(세네카, 옥타비아 9:41)
Quo me trahitis quodve tyrannus aut exilium regina iubet, si mihi vitam fracta remittit tot iam nostris et victa malis?
(세네카, 옥타비아 14:1)
Me quoque tristes mittit ad umbras ferus et manes ecce tyrannus, quid iam frustra miseranda moror?
(세네카, 옥타비아 14:24)
Caedem expiari regiam exilio deus, et interemptum Laium ulcisci iubet:
(세네카, 오이디푸스 3:12)
constat inferno numerus tyranno.
(세네카, 파이드라 16:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION