라틴어 문장 검색

Inque repentinos convivia versa tumultus adsimilare freto possis, quod saeva quietum ventorum rabies motis exasperat undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 2:3)
Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee vitreis peperisse sub undis creditur, egregius forma, quam divite cultu augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 5:2)
Quae mirata diu factas pedis ictibus undas, silvarum lucos circumspicit antiquarum antraque et innumeris distinctas floribus herbas felicesque vocat pariter studioque locoque Mnemonidas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 27:4)
Non illo plura Caystros carmina cycnorum labentibus audit in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:2)
nam brevis in gelidas membris exilibus undas transitus est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 42:4)
Quas dea per terras et quas erraverit undas, dicere longa mora est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 45:1)
Signa tamen manifesta dedit notamque parenti, illo forte loco delapsam in gurgite sacro, Persephones zonam summis ostendit in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 45:7)
Tum caput Eleis Alpheias extulit undis rorantesque comas a fronte removit ad aures atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:1)
Mota loco cur sim tantique per aequoris undas advehar Ortygiam, veniet narratibus hora tempestiva meis, cum tu curaque levata et vultus melioris eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:10)
Conticuere undae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 56:2)
Cana salicta dabant nutritaque populus unda sponte sua natas ripis declivibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:7)
suis Alpheus ab undis, quo properas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:12)
Sed enim cognoscit amatas amnis aquas, positoque viri, quod sumpserat, ore vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:37)
Veni nec puppe per undas, nec pede per terras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 59:9)
Huius ut adspicerent opus admirabile, saepe deseruere sui nymphae vineta Timoli, deseruere suas nymphae Pactolides undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION