라틴어 문장 검색

Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
" Solet magno cursu verba convellere, quae non effundit una, sed premit et urguet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:2)
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:2)
Quemadmodum flamma non potest obprimi, nam circa id effugit, quo urgetur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 8:1)
Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:3)
premente illo urgetur, in vinclis est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et a terrenis ad divina dimisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:4)
Hinc enim species recti vocat, illinc suspicio mali retrahit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:3)
Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis aut parsimoniam imponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat atque urget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 19:1)
Si vero aliquod timetur malum, eo proinde, dum expectat, quasi venisset, urgetur et quicquid ne patiatur timet, iam metu patitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 32:3)
illinc maxime navis urgetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 2:2)
Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 15:6)
plus est flamma et eculeus et lammina et vulneribus ipsis intumescentibus quod illa renovaret et altius urgeret inpressum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 19:2)
Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quae tanta in te est, ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi periculum sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 7:4)
regna mihi liquit Pelops, Qua ponto ab Helles atque ab Ionio mari Urgetur Isthmos, servus est, quinque modios accipit et quinque denarios;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 7:3)
Contrarium autem huic adfectum summa infelicitas urget;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION