라틴어 문장 검색

qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장4)
etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:3)
quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:1)
Sed, ut ante dictum est, in his partibus, etsi graves atque magnae sunt, minus et artis est et laboris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 1:2)
Itaque ille perfectus, quem iam dudum nostra indicat oratio, utcumque se adfectum videri et animum audientis moveri volet, ita certum vocis admovebit sonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:4)
Itaque video visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:2)
Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes oratoris persequitur, cum versu sit astrictior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:4)
etsi enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium quam parum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 1:2)
etsi sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res saepe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata verbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장2)
Etsi enim non plurimi sanguinis est, habeat tamen sucum aliquem oportet, ut, etiam si illis maximis viribus careat, sit, ut ita dicam, integra valetudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 2:4)
Ego enim quid desiderem, non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 1:2)
quae etsi aequabiliter toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 3:1)
Quae qualiacumque in me sunt - me enim ipsum paenitet quanta sint - , sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur quam cum leguntur videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 3:4)
De quo cum mihi deinceps viderem esse dicendum, etsi movebant iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae sequuntur perturbabar magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 1:2)
in quo quidam etiam Theopompum reprehendunt, quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister eius Isocrates fecerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION