라틴어 문장 검색

Tunc vero attoniti fatorum in cardine summo, ceu suprema lues urbi facibusque cruentis aequatura solo turres Bellona subiret, omnibus e tectis certatim ingentia saxa roboraque et validas fundae Balearis habenas - nam iaculis caeloque vagis spes unde sagittis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권389)
At vaga palantes campo fuga volvit Achivos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권9)
"non hic amissos, quamquam vagus exsul, honores, non gentile solum, carae non pectora matris, te cupiit unam noctesque diesque locutus Antigonen;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권189)
linquitur Eois longe speculabile proris Sunion, unde vagi casurum in nomina ponti Cressia decepit falso ratis Aegea velo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권303)
Alii, quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso denotant quod laudant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 2:2)
Sicut non palam ab eiusmodi hominibus poenam dimovit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem tetriore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:2)
Dispersi, palabundi, et soli et caeli sui extorres vagantur per orbem sine homine, sine deo rege, quibus nec advenarum iure terram patriam saltim vestigio salutare conceditur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 5:2)
Hoc sumus congregati quod et dispersi, hoc universi, quod et singuli, neminem laedentes, neminem contristantes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 21:1)
Puto gratius esse liberis et solutis et undique vagis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 5:4)
Neque enim oculos ad concupiscentiam sumpsimus et linguam ad maliloquium et aures ad exceptaculum mahloquii et gulam ad gulae crimen et ventrem ad gulae societatem et genitalia ad excessus impudicitiae et manus ad vim et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus corpori, uti insidiarum, ut fraudium, ut iniquitatium cogitatorium fieret.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:9)
Cuius temporibus Pelagius Bretto contra auxilium gratiae supernae uenena suae perfidiae longe lateque dispersit, utens cooperatore Iuliano de Campania, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.3)
relictis ciuitatibus ac muro fugiunt, disperguntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 2:9)
AT ubi hostilis exercitus exterminatis dispersisque insulae indigenis, domum reuersus est, coeperunt et illi paulatim uires animosque resumere, emergentes de latibulis, quibus abditi fuerant, et unanimo consensu auxilium caeleste precantes, nc usque ad internicionem usquequaque delerentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI.2)
Quicquid pecuniae habuerat, sedulus hoc dispergere ac dare pauperibus curabat, ut iustitia eius maneret in saeculum saeculi, et cornu eius exaltaretur in gloria;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:13)
eiusque totus uel interemtus uel dispersus est exercitus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION