라틴어 문장 검색

"Quidam e fratribus parcior magis quam avarior et nesciens triginta argenteis dominum venditum centum solidos, quos lina texendo quaesierat, moriens dereliquit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:58)
"Habitant autem quam plurimum in urbis et castellis, et, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, maioris est pretii."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:71)
"Tu quae es, ut alienum servum judices?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:125)
Ioseph in Aegypto venditur, ut patrem pascat et fratres;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:2)
videbat dominus et subsannabat eos, et miserum servum suum futuro eum eis iudicio reservabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:5)
titulum fidei, servus agnosco;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:16)
amare filiorum, timere servorum est:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:12)
"hominibus placerem, Christi servus non essem;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:4)
desivit placere hominibus et servus factus est Christi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:5)
"ubi frugalitas, ibi damna servorum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:23)
", elemosyna in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas et cordis et vestium atque in cunctis sermo moderatus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:37)
"Qui vult perfectus esse, vendat omnia, quae habet, et det pauperibus et sequatur me,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:4)
Miseri Israhelitae, ad quorum conparationem Nabuchodonosor servus Dei scribitur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:8)
Quin potius omnem censum, quem habere poterat - erat autem amplissimus et respondens generi eius - dilapidavit ac vendidit et in pecunia congregatum usibus pauperum praeparavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:4)
illa, quia tota in sarcinis erat et in omni orbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat, manens in alieno, quae multos prius hospites habuit, et - ne sermonem longius traham - in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod illa teste vendiderat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION