라틴어 문장 검색

nam si semel illos interuenire huic rei fatemur, manifestius erit poena seruatam esse sacerdotem, quam in poenam;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 9:6)
manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres uersus, inuicem petiit, ut ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 11:5)
aiebat enim manifestum esse e lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam controuersias, in quibus pater furiosus probari non possit, nec absolui tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 12:7)
atqui eodem loco est manifestus demens.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 16:5)
POLLIO ASINIVS aiebat numquam temptandas has esse quaestiones nisi prima manifesto obtineri posset qua negamus nos beneficium accepisse;
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 9:13)
nihil est autem tam inicum quam manifesta praeparatio:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 3:2)
quaedam uero tam manifesta sunt ut nullam cautionem desiderent:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 9:6)
manifesta statim reipublicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 11:3)
teneo ecce epistolas in quibus manifesta proditionis argumenta sunt, in quibus hostium consilia.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Fur contione prohibeatur. Quidam cum diuitem proditionis postulasset, noctu parietem eius effodit et scrinium in quo erant missae ab hostibus epistulae sustulit. damnatus est diues. accusator contionari cum uellet a magistratu prohibitus agit iniuriarum. 1:14)
Cum accipiendum iudicaverimus, hilares accipiamus profitentes gaudium, et id danti manifestum sit, ut fructum praesentem capiat ;
(세네카, 행복론, Liber II 99:1)
Ista vero confusio est et manifesta caecitas primis postrema praeferre.
(세네카, 행복론, Liber IV 8:5)
quin nos non obliget, manifestius est, quam ut ulla in hoc verba impendenda sint.
(세네카, 행복론, Liber VI 31:1)
M. Cicero inter Catilinas, Clodios iactatus Pompeiosque et Crassos, partim manifestos inimicos, partim dubios amicos, dum fluctuatur cum re publica et illam pessum euntem tenet, novissime abductus, nec secundis rebus quietus nec adversarum patiens, quotiens illum ipsum consulatum suum non sine causa sed sine fine laudatum detestatur!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 24:1)
nunc illum hortamur, ut manifeste laesus animum in potestate habeat et poenam, si tuto poterit, donet, si minus, temperet longeque sit in suis quam in alienis iniuriis exorabilior.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 123:3)
Principis maior est fortuna, quam ut solacio egeat, manifestiorque vis, quam ut alieno malo opinionem sibi virium quaerat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 126:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION