라틴어 문장 검색

Sed cum mentes hominum miris modis adeo obsessae sint ut ad veros rerum radios excipiendos sincera et polita area prorsus desit, necessitas quaedam incumbit ut etiam huic rei remedium quaerendum esse putemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:11)
At Innata inhaerent naturae ipsius intellectus, qui ad errorem longe proclivior esse deprehenditur quam sensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:3)
verum e contra ut illud tandem in aeternum ratum et fixum sit, intellectum nisi per inductionem ejusque formam legitimam judicare non posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:4)
Verum iis quibus non conjicere et hariolari, sed invenire et scire propositum est, quique non simiolas et fabulas mundorum comminisci, sed hujus ipsius veri mundi naturam introspicere et velut dissecare in animo habent, omnia a rebus ipsis petenda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:5)
sed diligentiae insuper nostrae esse putavimus, etiam Virtutum ipsarum (illarum dicimus quae tanquam cardinales in natura censeri possint, et in quibus naturae primordia plane constituuntur, utpote materiae primis passionibus ac desideriis, viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 32:2)
exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi vel hujusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnae cujusdam esse dementiae spectator quispiam rei sobrius fateretur?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:14)
Verum quum per nos illud agatur, ut alia omnino via intellectui aperiatur illis intentata et incognita, commutata jam ratio est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:8)
atque tum demum (si placuerit) postquam in potestate sua esse coeperit, judicio suo utatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:8)
non substantia, non qualitas, agere, pati, ipsum esse, bonae notiones sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 33:2)
Duae viae sunt, atque esse possunt, ad inquirendam et inveniendam veritatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:1)
verum illi exinde authoritatem sensus et intellectus destruunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:5)
Falso enim asseritur, sensum humanum esse mensuram rerum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:2)
Verum de singulis istis generibus idolorum, fusius et distinctius dicendum est, ut intellectui humano cautum sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:7)
Neque vanitas ista tantum valet in dogmatibus, verum etiam in notionibus simplicibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:7)
nam cum maxime universalia in natura positiva esse debeant, quemadmodum inveniuntur, neque sunt revera causabilia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION