라틴어 문장 검색

hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, iniecta lateant fac tibi veste pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 54:1)
forsitan ex horum numero cultissimus ille fur sit, et uratur vestis amore tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 90:2)
ut rediit animus, tenues a pectore vestes rumpit, et indignas sauciat ungue genas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 147:2)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
flamma nitore suo templorum verberat aurum et tremulum summa spargit in aede iubar, vestibus intactis Tarpeias itur in arces, et populus festo concolor ipse suo est, iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget, et nova conspicuum pondera sentit ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권41)
exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas, impediunt teneros vincula nulla pedes, hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, pars tibi, qui pinu tempora nexa geris, te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권234)
intactae fueratis aves, solacia ruris, adsuetum silvis innocuumque genus, quae facitis nidos et plumis ova fovetis et facili dulces editis ore modos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권248)
1 cur igitur currant, et cur (sic currere mos est) nuda ferant posita corpora veste, rogas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권182)
ipse deus nudus nudos iubet ire ministros, nec satis ad cursus commoda vestis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권184)
spectant iuvenem gladiosque recondunt tergaque deducta veste notata vident, flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권436)
"parent crinesque resolvunt maestaque funerea corpora veste tegunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권112)
iactatur tumidas exul Phoenissa per undas humidaque opposita lumina veste tegit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권393)
sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te sumitur et vitae liberioris iter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권505)
hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers, hanc cole, velleribus quisquis aena paras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권529)
Rite deam colitis Latiae matresque nurusque et vos, quis vittae longaque vestis abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권89)

SEARCH

MENU NAVIGATION