라틴어 문장 검색

atque ipse adire municipia obscuro diei, neque propalam aspici neque diutius isdem locis, sed quia veritas visu et mora, falsa festinatione et incertis valescunt, relinquebat famam aut praeveniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장7)
et coniunx Germanici Agrippina fecunditate ac fama Liviam uxorem Drusi praecellebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장15)
spe victoriae inducti sunt ut vincerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장8)
simul sinus Actiaca victoria inclutos et sacratas ab Augusto manubias castraque Antonii cum recordatione maiorum suorum adiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장4)
tum extrema Asiae Perinthumque ac Byzantium, Thraecias urbes, mox Propontidis angustias et os Ponticum intrat, cupidine veteres locos et fama celebratos noscendi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장2)
sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장4)
nihil adhuc inexpiabile admissum neque suspiciones imbecillas aut inania famae pertimescenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장4)
haud fallebat Tiberium moles cognitionis quaque ipse fama distraheretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장8)
atque idem, cum Valerius Messalinus signum aureum in aede Martis Vltoris, Caecina Severus aram ultioni statuendam censuissent, prohibuit, ob externas ea victorias sacrari dictitans, domestica mala tristitia operienda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장4)
quippe fama spe veneratione potius omnes destinabantur imperio quam quem futurum principem fortuna in occulto tenebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장9)
maximeque fama celebravit Cretensium, quas Minos, Spartanorum, quas Lycurgus, ac mox Atheniensibus quaesitiores iam et plures Solo perscripsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장7)
quod haud perinde publice usui habitum quam exitiosum multis quorum in pecuniam atque famam damnationibus et hasta saeviebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장11)
At Romae non Treviros modo et Aeduos sed quattuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장1)
id satis ad victoriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장4)
externis victoriis aliena, civilibus etiam nostra consumere didicimus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION