라틴어 문장 검색

Quis enim Trinitatem, vel tres personas in ea sibi coaeternas et coaequales, quarum unaquaeque sit Deus in illis Scripturis dici meminerit, aut Pilatum Pontium appellari, aut ad inferos animam descendisse Christi, et alia quaedam quae in verbis non continentur canonicis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:20)
Animam vero de se creat, posteriora respiciens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:5)
Anima qua Patrem intuetur, ac paulatim reaigente respectum in fabricam corporum incorporea ipsa degenerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:7)
Creari autem sive nasci hoc loco Macrobius abusive protulit, sicut et in primo libro determinavimus, cum videlicet tam mentem ipsam quam animam ipsam creatam dixit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:8)
Sicut ergo Spiritum sanctum, qui in se est omnino simplex, multiplicem tamen dicimus, et septem spiritus appellamus, secundum diversitatem donorum, ita et philosophus eumdem qui in essentia propria aeternaliter subsistit, incoepisse quantum ad effecta sua voluit, ex quibus eum animam magis quam spiritum appellavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:6)
Spiritus quippe nomen est naturae, anima vero officii, ab animando scilicet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:7)
Et hunc quidem philosophi sensum esse arbitror, sub illo animae typo, quod eam creaturam esse, id est incoepisse perhibet, et quasi temporalem esse, non aeternam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:10)
Juxta quod et Macrobius animae ipsi tam Deum quam noun (gr.) proferre non abhorreret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:11)
Vocet itaque Plato Spiritum sanctum animam secundum effectum operum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:12)
Dicat ille animam incoepisse secundum effecta, nos vero spiritum in affectu suae bonitatis aeternaliter perseverare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:14)
Dicat ille animam incoepisse, nos spiritum omnino aeternum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:15)
Sit processio animae secundum effectum temporalem, utramque spiritus processionem, tam secundum efficaciam scilicet, quam secundum effectum a sanctis Patribus distinctam esse cognovimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:17)
Quid itaque mirum cum duobus modis Spiritum procedere dicamus, si secundum alterum processionis modum dicatur Spiritus a nobis, et secundum alterum vocatur anima a philosophis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:6)
Omnia per ipsum facta sunt, Spiritum designasse videtur secundum effecta ipsa quae sua Deus condidit bonitate, secundum quae, ut diximus, aeternus non est Spiritus, id est datus, sicut nec anima mundi quam Plato dicit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:13)
Nam et signorum, inquit, ortus et obitus definitum quemdam ordinem servant, et animae commutationes non modo quadam ex necessitate semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque vicissitudines nulla in re mutatae unquam nocuerunt, quae signo sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION