라틴어 문장 검색

saepe auditus est consurgens e convivio Caesaris, se quidem ire ad illam, sibi concessam dictitans nobilitatem pulchritudinem, vota omnium et gaudia felicium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장2)
sed bellum Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo voto equi viri, cuncta [victa] occidioni dantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장3)
ad eam vocem Nero illo sibi die dari imperium auctoremque tanti muneris libertum profitetur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장11)
questibus, votis, clamore diversa rogitantium aut incerta respondentium omnis ora compleri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장5)
an iustitiam auctum iri et decurias equitum egregium iudicandi munus expleturos, si fractos sonos et dulcedinem vocum perite audissent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장8)
praecipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri accepissent, avitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter mancipia habebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장4)
adiciebat Tullius Geminus accusator venditata ab eo munera principis et adipiscendorum honorum ius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 50장2)
una defensio occurrit quod muneribus tuis obniti non debui.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장13)
'quod meditatae orationi tuae statim occurram id primum tui muneris habeo, qui me non tantum praevisa sed subita expedire docuisti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장2)
et tua quidem erga me munera, dum vita suppetet, aeterna erunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장9)
sibi promissa legum diu expectata in ludibrium verti, quando quis sine sollicitudine parens, sine luctu orbus longa patrum vota repente adaequaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장4)
factum ex eo senatus consultum ne simulata adoptio in ulla parte muneris publici iuvaret ac ne usurpandis quidem hereditatibus prodesset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장5)
iam senatus uterum Poppaeae commendaverat dis votaque publice susceperat, quae multiplicata exolutaque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장3)
ergo per compositos cantus grates dis atque ipsam recentis casus fortunam celebrans petiturusque maris Hadriae traiectus apud Beneventum interim consedit, ubi gladiatorium munus a Vatinio celebre edebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장3)
Eius munus frequentanti Neroni ne inter voluptates quidem a sceleribus cessabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION