라틴어 문장 검색

cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxume, sed aliis quoque consultum facis, proinde nihil videlicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum et non aliis quoque multis tecum uberem fructum ferat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 3:4)
Interveni proxime Vettio 1 inlustri viro et actiones eius cotidianas penitissime et veluti ex otio inspexi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 1:1)
lanceis uncatis securibusque missibilibus 1 dextrae refertae clipeis laevam partem adumbrantibus, quorum lux in orbibus nivea, fulva in umbonibus ita censum prodebat ut studium, cuncta prorsus huiusmodi, ut in actione thalamorum non appareret minor Martis pompa quam Veneris, sed quid haec pluribus?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 3:2)
quid est aliud, si requirenti tuas supprimas 1 actiones, quam suspicari eum, qui tui sollicitus existat, aut certe non gavisurum compertis prosperis aut tristem, si diversa cesserint, non futurum?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:1)
veneror in actionibus tuis, quod multa bono cuique imitabilia geris, colis ut qui sollertissime;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Potenti No suo salutem 2:2)
igitur non incusantes silentium vestrum sed loquacitatem nostram potius excusare nitentes commendamus apicum portitorem, cuius si peregrinationem prompto favore foveatis, grandis actionibus illius portus securitatis aperitur, negotium huic testamentarium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Leontio salutem 2:1)
Apicum oblator pauperem vitam sola mercandi actione sustentat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:1)
huic si legitimam, ut mos est, solutionem perexiguae segetis indulgeas, tamquam opipare viaticatus cum gratiarum actione remeabit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Censorio salutem 2:2)
ignorantiae siquidem meae callidus viator imposuit, nam dum solum mercatoris praetendit officium, litteras meas ad formatae vicem, scilicet ut lector, elicuit, sed quas aliquam gratiarum actionem continere decuisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:3)
peracta circumscriptione legitima et fraude sollemni levat divitem coniugem pauper adamatus et diligenter quae ad socerum 1 pertinuerant rimatis convasatisque, non parvo etiam corollario facilitatem credulitatemque munificentiae socrualis 2 emungens receptui in patriam cecinit praestigiator invictus, quo profecto mater puellae pro hyperbolicis instrumentis coepit actionem repetundarum velle proponere et tunc demum de mancipiorum sponsaliciae donationis paucitate maerere, quando iam de nepotum numerositate gaudebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 8:1)
Quandoquidem me clericalis officii vincula ligant, felicissimum mediocritatis meae statum pronuntiarem, si nobis haberentur quam territoria vicina tam moenia, de minimis videlicet rebus coronam tuam maximisque consulerem, fieretque actionum mearum quasi cuiuspiam fluvii placidus 1 cursus atque inoffensus, si e tractatu 2 tuo veluti ex saluberrimo fonte manaret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 1:1)
abundat animi sale, cum consulitur, melle, cum consulit, summa homini cura de litteris, sed maxime religiosis, in quibus eum magis occupat medulla sensuum quam spuma verborum, tota illi actionum suarum intentio celeritas mora Christus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 2:2)
itaque morem geremus iniunctis, actionem tamen stili eatenus prorogaturi, ut epistularum seriem nimirum a primordio voluminis inchoatarum in extimo fine parvi adhuc numeri summa protendat, opus videlicet explicitum quodam quasi marginis sui limbo coronatura.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Petronio suo salutem. 1:3)
quae quidem ad praesens non ita loquor, quasi tu non utraque laudanda conficias aut, si adhuc durat in sermone laetitia, non custodiatur in actione censura, sed ut qui Christo favente clam sanctus es, iam palam religiosa venerandus iugo salubri colla pariter et corda subdare invigiletque caelestibus lingua praeconiis, anima sententiis, dextra donariis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 4:1)
neque ob hoc infitias ierim me saepe luculentis eius actionibus adstitisse, quarum me, etsi reddere mutuum videor, vel ex parte cursimque fieri memorem fas est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION