라틴어 문장 검색

& quoniam lux annuli propemodum aequabat lucem globi intermedii, & diameter apparens globi sit quasi 21", adeoque lux globi & annuli conjunctim aequaret lucem globi, cujus diameter esset 30":
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:9)
quod ubi Eudamus qui cogebat agmen vidit, non posse aequare ordinem Romanos et tantum non iam circuiri ab dextro cornu, concitat naves - et erant Rhodiae longe omnium celerrimae tota classe - aequatoque cornu praetoriae navi, in qua Polyxenidas erat, suam obiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 337:1)
deinde animi ingratam naturam pascere semper atque explere bonis rebus satiareque numquam, quod faciunt nobis annorum tempora, circum cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores, nec tamen explemur vitai fructibus umquam, hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas quod memorant laticem pertusum congerere in vas, quod tamen expleri nulla ratione potestur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:9)
Haec autem ratio fuit non aequandi omnia quae ab auctore transcripsit, quod in omni operis sui parte alicuius Homerici loci imitationem volebat inserere, nec tamen humanis viribus illam divinitatem ubique poterat aequare, ut in illo loco quem volo omnium nostrum iudicio in commune pensari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 33:1)
Quae dispositio cum sit aeterna, constat, quod nihil ponit in rebus, sed cum explicatur in effectu, tunc effectus ille per res digeritur et expletur temporibus et locis opportunis, sicut etiam praeordinatio et praedeterminatio alicuius in mente de gerendis negotiis suis per aliquem nuntium nihil ponit in nuntio, sed tamen per nuntium expletur, quando nuntium dirigit et negotia sibi iniungit;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION