라틴어 문장 검색

Contra quos Karolus exercitum dirigit, sed nil utiliter egere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:8)
Nam nil prospere egit et utile, verum et turpiter inde aufugit, interfectis atque captis quam plurimis e suis sociis;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:5)
Et dum haec aguntur, Hugo abba Waltherum Aurelianensium episcopum misit, obsecrans Hludowico regi, ut partem regni Hlotharii, quam suus genitor Karolo inter se dividendo regnum consensit, acciperet et abiret in regnum suum et pacem suis sineret habere consobrinis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:7)
Nam non solum nil prospere egerunt, verum turpiter fugiendo vix evasere, captis suorum plurimis atque occisis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:4)
Hludowicus vero rex rediit in Franciam diemque nativitatis Domini egit celebrem in Compendio palatio.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:12)
At Nortmanni omnia prospera agentes cum magno exercitu fluvium Sumnam mense Iulio transeunt, cuncta vastantes more solito usque prope civitatem Belvagorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:2)
Unde cum exercitu per Terasciam iter agentes Hisam transierunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:4)
de redemptione regni ageret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:13)
Interim, quia rex iuvenis erat, omnes principes Compendio palatio conveniunt tractaturi, quid illis esset agendum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 23:1)
Sed Nortmanni trans Scaldum agentes praedas more sibi solito ferro et igne cuncta devastant, aecclesias, monasteria, civitates, vicos, habitatores usque ad internitionem *deletis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:1)
Condicto itaque uterque exercitus placiti die advenerunt ad dictum locum, praeter Hugonem abbatem, qui dolore pedum ab hac profectione se abstinuit, sed nil ibi prospere egerunt, verum cum magno dedecore rediere ad sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:3)
Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:6)
Dum haec aguntur, episcopus gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in ipsa civitate.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:4)
Sed Evrardus archiepiscopus ipsius civitatis statim cum eis de redemptione civitatis agi coepit et obtinuit quod voluit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:15)
Sigefridus vero cum suis verno finiente in Sequanam rediit agens solita et circa autumni tempora Frexiam petiit, ibique interfectus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION