라틴어 문장 검색

In utraque vero pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta (3234), paucis tantum mutatis:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 78:3)
Sed in his aliquanto majus periculum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 2:3)
Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater, et Euelpistus, et, ut ex scriptis ejus intelligi potest, horum eruditissimus Meges, quibusdam in melius mutatis, aliquantum ei disciplinae adjecerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 3:3)
Semper autem, ubi scalpellus admovetur, id agendum est, ut et quam minimae et quam paucissimae plagae sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 5:3)
Igitur in haec genera demisso specillo, duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum ejiciatur, ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinjicienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 14:1)
paucissimisque diebus cicatricula inducitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 3:6)
De qua antequam dico, paucis ipsius oculi natura indicanda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 36:5)
sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 1:2)
quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 1:2)
oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur, et longior fiat curatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 8:8)
Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adjectum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 28:1)
nam, si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 3:6)
Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis valetudo commodior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 2:4)
Gravius aliquanto est, quum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 29:1)
neve adeo cunctos paucorum crimine damnes nec nova tot meritis offensa prioribus obstet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:336)

SEARCH

MENU NAVIGATION