라틴어 문장 검색

moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 356:1)
notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 474:2)
itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod etsi non iure fiat - noceri enim ei cui hac lege non liceat - tamen argumentum esse non haberi pro sacro sanctoque aedilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 608:1)
et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 314:2)
mari supero inferoque, quibus Italia insulae modo cingitur, quantum potuerint nomina sunt argumento, quod alterum Tuscum communi vocabulo gentis, alterum Hadriaticum ab Hatria, Tuscorum colonia, vocavere Italicae gentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 376:2)
argumento sit clades Romana.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 478:1)
cui universi selibras farris et quartarios vini ad aedes eius, quae in arce erant, contulerunt, - rem dictu parvam, ceterum inopia fecerat argumentum ingens caritatis, cum se quisque victu suo fraudans detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius viri conferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 507:1)
argumento est ipsa magnitudo tam novae urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 576:1)
livius post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere, idem scilicet - id quod omnes tum erant - suorum carminum actor, dicitur,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 17:1)
litterae quoque de re prospere gesta ad senatum, non ad dictatorem, missae argumentum fuere minime cum eo communicantis laudes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 425:1)
in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est ut contra pro argumento fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque e castris non movisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 126:1)
ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt, maximo argumento est me neminem qui navatam operam rei publicae nostrae vellet aversatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 442:1)
nam Romanorum amicitiam se non violaturum, argumento et suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 259:1)
torti post paulo insontes, cum scirent ipsi nihil, opinione omnium pro indicio Zeuxippum et Pisistratum nominaverunt nullo adiecto, cur scire quicquam viderentur, argumento.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 349:2)
multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 572:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION