라틴어 문장 검색

non secus in iugis exsomnis stupet Euhias Hebrum prospiciens et nive candidam Thracen ac pede barbaro lustratam Rhodopen, ut mihi devio ripas et vacuum nemus mirari libet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 255)
quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus,
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 754)
Qui semel aspexit, quantum dimissa petitis praestent, mature redeat repetatque relicta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 762)
Continui montes, ni dissocientur opaca valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat sol, laevum discedens curru fugiente vaporet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 162)
tamen aspice si quid et nos, quod cures proprium fecisse, loquantur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 172)
qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox incutiant aliena tibi peccata pudorem, fallimur et quondam non dignum tradimus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1831)
Creditur, ex medio quia res accersit, habere sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 161)
adspice primum, quanto cum fastu, quanto molimine circum-spectemus vacuam Romanis vatibus aedem!
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 253)
tacent et albus ora pallor inficit mentesque perculsae Stupent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 77)
Romanus eheu---posteri negabitis--- emancipatus feminae fert vallum et arma miles et spadonibus servire rugosis potest interque signa turpe militaria sol adspicit conopium.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 93)
stupet Albius aere;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.18)
contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis non umquam pretio pluris licuisse, notante iudice quo nosti, populo, qui stultus honores saepe dat indignis et famae servit ineptus, qui stupet in titulis et imaginibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate3)
pallor utrasque fecerat horrendas adspectu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.10)
discite non inter lances mensasque nitentis, cum stupet insanis acies fulgoribus et cum adclinis falsis animus meliora recusat, verum hic inpransi mecum disquirite.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate2)
' 'iamne doloso non satis est Ithacam revehi patriosque penatis adspicere?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION