라틴어 문장 검색

deus ipse vagis succedit habenis, Lernaeum falso simulans Haliacmona vultu, tunc vero ardenti non ulla obsistere temptant signa, ruunt solo terrore, et volnera citra mors trepidis ignava venit, dubiumque tuenti presserit infestos onus impuleritne iugales, sic ubi nubiferum montis latus aut nova ventis solvit hiemps, aut victa situ non pertulit aetas, desilit horrendus campo timor, arva virosque limite non uno longaevaque robora secum praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso aut vallem cavat aut medios intercipit amnes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권358)
"quid me otia maesta saevus et implacidam prohibet perferre quietem amissumque odisse diem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권19)
sed prohibet paulumque umeri libare sinistri praebuit et merito parcit Tritonia fratri, ille tamen nec stare loco nec comminus ire amplius aut voltus audet perferre cruenti Tydeos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권230)
opposuit cumulo se densior amnis tardavitque manum, vulnus tamen illa retentum pertulit atque animae tota in penetralia sedit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권161)
nec pertulit illa trahentem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권220)
illa viam medium clipei conata per orbem non perfert ictus atque alto vincitur auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권270)
"iam sidera pallent vicino turbata die, perferte laborem, tempus erit lacrimis, accenso flebitis igne."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권198)
longo perlata tenore transiit hasta duos, sitiebat vulnera nec non tertia, sed medio cuspis temone retenta est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권358)
Feras facilia, ut difficilia perferas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 188)
Exinde autem usque ad tempora praesentia, quae in ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papae Gregorii, siue successores eorum, uel sub quibus regibus gesta sint, memorati abbatis Albini industria, Nothelmo, ut diximus, perferente, cognouimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:2)
quia hanc animum nescientem pertulisse magis dolendum est, quam fecisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:23)
Nec silentio praetereunda opinio, quae de beato Gregorio traditione maiorum ad nos usque perlata est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:9)
An mei, inquit, oblitus es exempli, qui pro paruulis Christi, quos mihi in indicium suae dilectionis commendauerat, uincula, uerbera, carceres, adflictiones, ipsam postremo mortem, mortem autem crucis, ab infidelibus et inimicis Christi ipse cum Christo coronandus pertuli?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI.4)
Ibi ergo perlatus obsequentum manibus episcopus coepit orando periculum infirmus abigere, quod firma fortium manus multum laborando nequiuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII. 1:2)
neque aliquid ex eo tempore nocturni timoris aut uexationis ab antiquo hoste pertulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION