라틴어 문장 검색

magni igitur fructus ex eo pecore capti, columnaque inde aurea solida facta et sacrata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 33:1)
et non minimum fuere spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis Syracusanus et Moericus Hispanus, quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat, alter Nasum quodque ibi praesidii erat prodiderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 299:2)
paterae aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librales ferme omnes pondo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 664:2)
ante omnis C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipse aequavit et corona aurea ac triginta bubus donavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 682:2)
iis quoque quae darentur portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 49:2)
inde donum pelvis aurea facta lataque in Aventinum, pureque et caste a matronis sacrificatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 558:1)
Iovi optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergo ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 580:1)
tulerunt coronam auream ducentum pondo et simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 697:3)
quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab aedilibus curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati, item per biduum plebei ab aedilibus P. Aelio, P. Villio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 535:1)
mures Antii coronam auream adrosere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 23:1)
Laelium deinde et ipsum conlaudatum aurea corona donat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 206:1)
munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 237:1)
dona ampla data quae ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 114:1)
tum primum mentio inlata de tribu quam Attalida appellarent, ad decem veteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea virtutis ergo donatus, civitasque Rhodiis data, quem ad modum Rhodii prius Atheniensibus dederant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 162:2)
eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere, quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 352:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION