라틴어 문장 검색

visceribus mediis ipsoque in corde videtis bella geri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:226)
altius haud umquam toto descendimus ense in iugulum Scythiae, tanta nec clade superbum contudimus Tanain vel cornua fregimus Histri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:237)
miratur sua quemque domus cladesque renarrant ordine;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:244)
tum grati referunt miracula belli.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:245)
unum animal cunctas bellorum possidet artes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice28)
emptum est ingenti clade perenne decus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam25)
non ferus accipiter, non armiger ipse Tonantis bella movet:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix35)
nosti quo tempore pontus fuderit elatas scopulis stagnantibus undas, quis Phaëthonteis erroribus arserit annus, et clades te nulla rapit solusque superstes edomita tellure manes:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix49)
sic Venus horrificum belli compescere regem et vultum mollire solet, cum sanguine praeceps aestuat et strictis mucronibus asperat iras.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete25)
terrae pelagique labores et saevi totidem bellis quot fluctibus anni coniugii docuere fidem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae11)
Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx communes ardente viro mixtura favillas, et gravis incumbens casto Lucretia ferro, vulnere quae proprio facinus testata tyranni armavit patriae iustos in bella dolores exule Tarquinio, memorandaque concidit uno ulta pudicitiam libertatemque cruore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae76)
saepe duces meritis bello tribuere coronas:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae87)
haud aliter Stilicho, fremuit cum Thracia belli tempestas, cunctis pariter cedentibus unus eligitur ductor;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae101)
Non semper clipei metuendum gentibus orbem dilecto studiosa parens fabricabat Achilli, Lemnia nec semper supplex ardentis adibat antra dei nato galeam factura comantem, sed placidos etiam cinctus et mitia pacis ornamenta dabat, bello quibus ille peracto conspicuus reges inter fulgeret Achivos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis1)
sic tua pro clipeo defendat pectora Thomas et comes ad bellum Bartholomaeus eat;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum2)

SEARCH

MENU NAVIGATION