라틴어 문장 검색

Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장1)
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장1)
praeda omnis ab perfugis corrupta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장9)
luctu atque caede omnia complentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장7)
Perfugae, minime cari et regionum scientissimi, hostium iter explorabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장6)
Marius interea exercitu in hibernaculis composito cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessum turrim regiam, quo Iugurtha perfugas omnis praesidium imposuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장1)
Interfectores interfecturis iubent obici et victorem in aliam detinent caedem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 4:8)
Et stricto gladio, quem usque in illum diem ab omni caede purum servaverat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:1)
De illa C. Caesaris caede, illius dico, qui superata Pompeio rem publicam tenuit, tam creditum est Tillio Cimbro quam C Cassio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 12:4)
Multi sunt qui ante se agant agmina et tergis hostium graves instent et ad mare magnum perfusi caede gentium veniant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 61:2)
Homicidia compescimus et singulas caedes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 30:2)
enses secures tela, divisum gravi ictu bipennis regium video caput, iam scelera prope sunt, iam dolus caedes cruor - parantur epulae, causa natalis tui, Aegisthe, venit, quid pudor vultus gravat?
(세네카, 아가멤논 1:18)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
hunc domi reducem paras mactare et aras caede maculare impia?
(세네카, 아가멤논 5:4)
Adest cruenta coniugis victrix sui et signa caedis veste maculata gerit.
(세네카, 아가멤논 17:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION