라틴어 문장 검색

dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:2)
Nec non et sacri monstrat nemus Argileti testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:4)
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix, si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras laturam auxilio.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:9)
Atque hic auratis volitans argenteus anser porticibus Gallos in limine adesse canebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:9)
nihil iste nec ausus nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor, tantum infelicem nimium dilexit amicum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:6)
[Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.] Tandem ductores audita caede suorum conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, palantisque vident socios hostemque receptum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:10)
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera voce sequentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 9:2)
Signa canunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:2)
ingravat haec saevus Drances solumque vocari testatur, solum posci in certamina Turnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:8)
Accipe, testor, diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:3)
Me natam nulli veterum sociare procorum fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:6)
Tango aras, medios ignis et numina testor:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 10:5)
insidiisque subactus, diversos ubi sensit equos currumque referri, multa Iovem et laesi testatus foederis aras iam tandem invadit medios et Marte secundo terribilis saevam nullo discrimine caedem suscitat irarumque omnis effundit habenas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:13)
Ipse inter primos dextram sub moenia tendit Aeneas magnaque incusat voce Latinum testaturque deos, iterum se ad proelia cogi, bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:15)
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION