라틴어 문장 검색

At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 8장 1:1)
Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 1:1)
At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum uices possumus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 2:2)
Supersunt uero alii corporis adfectus, qui huic superueniunt, ex quibus eos, qvi certis partibvs adsignari non possvnt, protinus iungam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 1:2)
nam quidam imaginibus, non mente falluntur, quales insanientem Aiacem uel Orestem percepisse poetae ferunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 19:4)
Si imagines fallunt, ante omnia uidendum est, tristes an hilares sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 20:1)
idque si in potione non accepit, in pane adiciendum est, quo facilius fallat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 20:3)
Si uero consilium insanientem fallit, tormentis quibusdam optime curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 21:1)
Neque eum res fefellit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 3:4)
Hactenus reperiuntur ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut is certae sedes adsignari non possint:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 1:1)
Quibus uero articulorum dolor certis temporibus reuertitur, hos ante et curioso uictu cauere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore uomitu;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 9:1)
pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:7)
Diuidam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem et ante dicam de is, quae in QVAMLIBET PARTEM corporis incidunt, tum de is, quae certas partes infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 2:3)
Conlocari quoque membrum quod ictum est ratione certa debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 53:4)
Balneum, nisi iam certa fiducia redditae sanitatis est, alienum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 73:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION