라틴어 문장 검색

Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus civitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장1)
Postquam vallum introiit, portas stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장1)
iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus adcursu multitudinis quae cum Druso advenerat protectus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장5)
cecidissem certe nondum tot flagitiorum exercitu meo conscius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장3)
Ariobarzane morte fortuita absumpto stirpem eius haud toleravere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장4)
non femina illic, ut apud Delphos, sed certis e familiis et ferme Mileto accitus sacerdos numerum modo consultantium et nomina audit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장6)
sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장4)
at si teneat exercitum, augeat viris, multa quae provideri non possint fortuito in melius casura.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장7)
nam cuncta, etiam fortuita, ad gloriam vertebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 84장3)
ceteri cederent Italia nisi certam ante diem profanos ritus exuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장7)
at Pompei theatrum igne fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est eo quod nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine Pompei.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장5)
Igitur Seianus maturandum ratus deligit venenum quo paulatim inrepente fortuitus morbus adsimularetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장1)
Haec vulgo iactata super id quod nullo auctore certo firmantur prompte refutaveris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장1)
id perniciabile reo et Caesar truci vultu defensionem accipiens, quam Cremutius relinquendae vitae certus in hunc modum exorsus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장3)
Inter quae diu meditato prolatoque saepius consilio tandem Caesar in Campaniam, specie dedicandi templa apud Capuam Iovi, apud Nolam Augusto, sed certus procul urbe degere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION