라틴어 문장 검색

itaque imperat Laelio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit equestrem a pedestri pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 491:1)
moram pugnandi nullam fecit, ut ipso certamine averteret ab conspectu transeuntium per colles equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 493:1)
tertia pars, quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 496:1)
nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 422:2)
rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 425:1)
deinde, iis quoque spretis, partim testudine facta per adversos vadunt hostes, partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 452:1)
is timor omnes qui circumcolunt Boeben paludem relictis urbibus montes coegit petere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 469:1)
huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi - Larisam eam arcem vocant - positoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum vaderet, instructa acies ex adverso occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 324:1)
per diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 62:1)
trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos vidisset, ab Cleonis quidem accessuros numquam credidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 178:1)
in iis angustiis Leucas posita est, colli applicata verso in orientem et Acarnaniam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 207:2)
plurimae caedes circa Copaidem paludem inventae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 362:2)
Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum Ligurumque agros populantem isse, quoad progredi silvae paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili gesta re Romam comitiorum causa redisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 548:1)
et aedem Fortunae Primigeniae in colle Quirinali dedicavit Q. Marcius Ralla, duumvir ad id ipsum creatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 603:1)
et aut incepto irrito recessissent aut plures cecidissent, ni M. Porcius ab iugo Callidromi deiectis inde Aetolis et magna ex parte caesis - incautos enim et plerosque sopitos oppresserat - super imminentem castris collem apparuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 230:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION