라틴어 문장 검색

at vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic laudi habiti honores inlustre oratorum nomen reddiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:1)
additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega Marci filius - et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima - is dictust ollis popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, flos delibatus populi - probe vero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 1:2)
ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:2)
sed ille Graecus ab omni laude felicior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 2:3)
Licet ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:11)
Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 2:2)
Quintusque Fabius Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:6)
de ipsius Laeli et Scipionis ingenio quamquam ea est fama, ut plurimum tribuatur ambobus, dicendi tamen laus est in Laelio inlustrior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 3:1)
Nam ut ex bellica laude aspirare ad Africanum nemo potest, in qua ipsa egregium Viriathi bello reperimus fuisse Laelium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 4:2)
ex hac Rutili narratione suspiocari licet, cum duae summae sint in oratore laudes, una subtiliter disputandi ad docendum, altera graviter agendi ad animos audientium permovendos, multoque plus proficiat is qui inflammet iudicem quam ille qui doceat, ele - gantiam in Laelio, vim in Galba fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:1)
Q. enim Pompeius non contemptus orator temporibus illis fuit, qui summos honores homo per se cognitus sine ulla commendatione maiorum est adeptus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 2:5)
De Scauro et Rutilio breviter licet dicere, quorum neuter summi oratoris habuit laudem, et est uterque in multis causis versatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:2)
at Cyri vitam et disciplinam legunt, praeclaram illam quidem, sed neque tam nostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus anteponendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 3:6)
utrumque tamen laudemus, quoniam per illos ne haec quidem in civitate genera hac oratoria laude caruerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 3:2)
quae laus dicendi non mediocris ab oratoribus plerisque neglecta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION