라틴어 문장 검색

sed haec omittamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 102:14)
atqui iste locus est, Piso, tibi etiam atque etiam confirmandus, inquam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 127:2)
Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum videtur, laetorque eam philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum - ita mihi dives videbatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem - , hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 128:2)
ut haec in philosophia ratio contra omnia disserendi nullamque rem aperte iudicandi profecta a Socrate repetita ab Arcesila confirmata a Carneade usque ad nostram viguit aetatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 11:4)
eademque de sideribus, quae reprehensa in alio iam in hoc omittantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 28:8)
sed ad hanc confirmandam opinionem anquirit animus et formam et vitam et actionem mentis atque agitationem in deo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:7)
Non est igitur tam explorata ista ratio ad id quod vultis confirmandum quam videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 64:1)
sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam philosophorum, omittam hoc tempore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 64:2)
Omitto Eleusinem sanctam illam et augustam, "ubi initiantur gentes orarum ultimae", praetereo Samothraciam eaque quae Lemni "nocturno aditu occulta coluntur silvestribus saepibus densa";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:5)
ut enim omittam vim et naturam deorum, ne homines quidem censetis, nisi inbecilli essent, futuros beneficos et benignos fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:2)
Quod nisi cognitum conprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret nec confirmaretur diuturnitate temporis nec una cum saeclis aetatibusque hominum inveterare potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 5:2)
opinionis enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 5:5)
Sed neglegentia nobilitatis augurii disciplina omissa veritas auspiciorum spreta est, species tantum retenta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 9:3)
Multa ex Sibyllinis vaticinationibus, multa ex haruspicum responsis commemorare possum quibus ea confirmentur quae dubia nemini debent esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:2)
Sed quoniam coepi secus agere atque initio dixeram (negaram enim hanc primam partem egere oratione, quod esset omnibus perspicuum deos esse), tamen id ipsum rationibus physicis id est naturalibus confirmari volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION