라틴어 문장 검색

interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:1)
In quo quaesitum est in totone cir- cuitu illo orationis, quem Graeci περίοδον, nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem dicimus, an in principiis solum an in extremis an in utraque parte numerus tenendus sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 1:3)
sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur haerere, de quibus satis est dictum, alios adsumi extrinsecus, de eis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 1:1)
ut in principiis, quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 1:2)
Aristoteles, longe omnibus - Platonem semper excipio - praestans et ingenio et diligentia, cum quattuor nota illa genera principiorum esset complexus, e quibus omnia orerentur, quintam quandam naturam censet esse, e qua sit mens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 22:1)
quod ex eo sciri potest, quia corpora nostra terreno principiorum genere confecta ardore animi concalescunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 41:6)
quin etiam ceteris quae moventur hic fons, hoc principium est movendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 52:6)
principii autem nulla est origo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:1)
nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:2)
nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:3)
ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:6)
Quod si tibi persuasum est - principio enim dixisti plus in dedecore mali tibi videri quam in dolore - , reliquum est, ut tute tibi imperes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:1)
at vero C. Marius, rusticanus vir, sed plane vir, cum secaretur, ut supra dixi, principio vetuit se alligari, nec quisquam ante Marium solutus dicitur esse sectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 53:1)
Principio male reprehendunt praemeditationem rerum futurarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 34:1)
Quae tota poterit evelli explicata, ut principio dixi, causa aegritudinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION