라틴어 문장 검색

quando in illis regionibus constat canes raptu crocodilorum exterritos currere et bibere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 7:5)
Nunc, quoniam purificationem ad sacra superorum pertinentem deorum in Virgiliana observatione monstravimus, videamus utrum et circa inferorum deorum cultum proprietatem moris idem poeta servaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 5:1)
Constat dis superis sacra facturum corporis ablutione purgari:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 6:1)
Verborum autem proprietas tam poetae huic familiaris est, ut talis observatio in Virgilio laus esse iam desinat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 1:1)
Nomina etiam sacrorum locorum sub congrua proprietate proferre pontificalis observatio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 1:1)
Constat enim, sicut Cloatius Verus Ordinatorum libro secundo docet, esse Deli aram apud quem hostia non caeditur, sed tantum sollemni deum prece venerantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 2:1)
Nam propria observatio est in Herculis sacris epulari sedentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 16:3)
Hanc quoque observationem eius non convenit praeterire.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 8:1)
Constat enim omnes urbes in alicuius dei esse tutela, moremque Romanorum archanum et multis ignotum fuisse ut, cum obsiderent urbem hostium eamque iam capi posse confiderent, certo carmine evocarent tutelares deos:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 2:1)
et ex his quae nobis nota sunt Maronem huius disciplinam iuris nescisse constabit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 2:2)
Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino Lauretum coepit virere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 3:3)
Et certe satis constat contendere eum cum ipso histrione solitum, utrum ille saepius eandem sententiam variis gestibus efficeret an ipse per eloquentiae copiam sermone diverso pronuntiaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 12:2)
Aesopum vero ex pari arte ducenties sestertium reliquisse filio constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 14:1)
quos Murenas cognominatos, quod hoc pisce effusissime delectati sint, satis constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 1:2)
Huius Hirri villam, quamvis non amplam aut latam, constat propter vivaria quae habuit quadragies HS.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION