라틴어 문장 검색

Tum Crassus 'cum auctoritas atque amicitia vestra tum Antoni facilitas eripuit' inquit 'mihi in optima mea causa libertatem recusandi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:1)
Sulpicius autem fortissimo quodam animi impetu, plenissima et maxima voce, summa contentione corporis et dignitate motus, verborum quoque ea gravitate et copia est, ut unus ad dicendum instructissimus a natura esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 31:6)
Ad nosmet ipsos iam revertor, quoniam sic fuimus semper comparati, ut hominum sermonibus quasi in aliquod contentionis iudicium vocaremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:1)
Athenis iam diu doctrina ipsorum Atheniensium interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum, quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodam modo nomine urbis et auctoritate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 43:1)
non enim sunt alia sermonis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 177:3)
quae est periucunda, cum orationis non contentione, sed sermone tractatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:6)
digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:4)
ipsique oratores qua sint aetate, honore, auctoritate, debet videri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 211:4)
supplosio pedis in contentionibus aut incipiendis aut finiendis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 220:4)
nihil perniciosius quam effusa sine intermissione contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 224:8)
Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum, cum eburneola solitus est habere fistula qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 225:2)
' 'Sed iam surgamus' inquit 'nosque curemus et aliquando ab hac contentione disputationis animos nostros curamque laxemus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 230:4)
humanum, quod spectatur ex auctoritate, ex voluntate, ex oratione aut libera aut expressa, in quo insunt scripta pacta promissa iurata quaesita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:8)
ut rerum contentiones, quid maius, quid par, quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut facultates comparantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 3:8)
Probabile autem genus est orationis, si non nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas ac pondus in verbis, si sententiae vel graves vel aptae opinio - nibus hominum ac moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION