라틴어 문장 검색

nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 53:4)
convexa hic 'convexa' epitheton est, quia ait 'supera convexa':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2511)
Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse vertex conradens ex aeëre semina nubis et quasi demissum caelo prestera imitetur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 15:1)
'convexo' autem curvo, unde et convexum dicitur caelum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3103)
'pasci' autem aquis marinis sidera, id est ignes caelestes, physici docent, secundum quos Lucanus ait atque undae plus quam quod digerat aer (10.260). alii 'sidera convexa' nobis inminentia, vel quae per convexum polum pascuntur, vel quae per convexum disposita exhalatione terrae ali credantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6076)
et erit cum innubilavero nubes super terram, parebit arcus meus in nube, et memor ero testamenti mei (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:3)
primum iam semina aquai multa simul vincam consurgere nubibus ipsis omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat, ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit, sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:2)
aeria sede nubem dixit, quia supra dixerat fulva pugnas de nube tuentem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8101)
nam modo agentis est 'nubem de se ruit atram'. 'ruit nubem' fert:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3082)
Sic Terra si è Planetis spectaretur, luce nubium suarum proculdubio splenderet, & corpus firmum sub nubibus prope delitesceret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 20:9)
Inquirit que materies, que nubis origo, Quomodo terra madens proprio sudore resudat In nubes celoque suos componit amictus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:16)
ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem fecit ut ante cavam docui spissescere nubem, mobilitate sua fervescit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:2)
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:1)
Etiam per ipsum diem, si obductus aer tetris nubibus fuerit, nec sic quidem videtur, ni forte cum graviores nubes se coeperint relaxare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:10)
Scintillas quidam putant ab aetherio candentes vigore, parumque porrectius tendere sufficientes, exstingui, vel certe radiorum flammas iniectas nubibus densis, acri scintillare contactu, aut cum lumen aliquod cohaeserit nubi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION