라틴어 문장 검색

Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera, num possit alicubi consistere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:6)
Si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:7)
Nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt, sed naturali et gratuito remedio sedant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:4)
ista voluptas naturalis est, non necessaria;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 11:3)
necesse est enim in inmensum exeat cupiditas, quae naturalem modum transilit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 5:4)
Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:2)
Nos utcumque possumus, contenti sumus Bais, quas postero die quam adtigeram reliqui, locum ob hoc devitandum, cum habeat quasdam naturales dotes, quia illum sibi celebrandum luxuria desumpsit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 1:2)
Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 5:1)
non est hoc timor, sed naturalis adfectio inexpugnabilis rationi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:4)
Dicimus enim quaedam corporalia esse, quaedam incorporalia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 11:2)
" quod est" aut corporale est aut incorporale.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 11:6)
Quod est" in has species divido, ut sint corporalia aut incorporalia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 14:1)
In altero enim naturalis est animi remissio ae laxitas, in altero contra naturam dolor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 14:5)
Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 8:3)
naturale est mali sui fine gaudere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION