라틴어 문장 검색

C. Decimi moderatior oratio fuit, qui in plerisque eorum quae commemorata a Popilio essent culpam non penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 102:1)
cum magno adsensu auditus est, non magis eo quod multitudinem noxa levabat quam quod culpam in auctores verterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 103:3)
hinc iam non, quod factum est, sum defensurus - non adeo insanio - , sed publicam causam a privatorum culpa segregaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 259:3)
nam deum non par videtur facere, delictum suom suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 220)
Vide sis signi quid siet, ne posterius in me culpam conferas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2312)
nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim, si id Alcumenae innocenti expetat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 15)
Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 390)
Fateor peccavisse et me culpam commeritum scio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1022)
qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti, quom pudeat, quin purget sese.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10139)
[nunc prius quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri] de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, ut eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 110)
quod di dant boni cave culpa tua amissis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2177)
Me hic valere et (tute audacter dicito, Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili, neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi) beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 347)
Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 229)
sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror, quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 197)
postremo haec mea culpa non est:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 255)

SEARCH

MENU NAVIGATION