라틴어 문장 검색

non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique Memmios quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senem, Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 2:2)
quod animadversum est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo reprehendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 2:1)
quae ut fierent idcirco pugnatum esse arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 2:3)
ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis - dicam enim aperte non derivandi criminis causa, sed ut factum est - nec imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 3:5)
Alfenus interea Romae cum isto gladiatore vetulo cotidie pugnabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:1)
' quid igitur pugnas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 2:8)
' quae me hercule omnia, cum qui contra pugnent video, et cum illum consessum considero, adesse atque impendere videntur neque vitari ullo modo posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:7)
pro me pugnabit L. Philippus, eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius qui de capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit perhorrescat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 2:2)
deinde illud quoque requisivi qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 1:2)
nunc ne illud quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:2)
video esse necesse alterutrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 1:5)
sed de genere nunc disputo;- cur clandestinis consiliis nos op- pugnant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 2:9)
In quo neque pugnabo tecum neque hoc meum, de quo tanto opere hoc libro adseveravi, umquam adfirmabo esse verius quam tuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 3:3)
quid enim tam pugnat, quam non modo miserum, sed omnino quicquam esse, qui non sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:9)
solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis, in umbra igitur inquit pugnabimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 100:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION