라틴어 문장 검색

mos vetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 505:1)
post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 549:1)
quibus culpam in auctorem belli Indibilem ceterosque principes, quorum plerique in acie cecidissent, conferentibus tradentibusque arma et dedentibus sese responsum est in deditionem ita accipi eos, si Mandonium ceterosque belli concitores tradidissent vivos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 48:1)
nihil nostra interest utrum sub illo legato, sub illo praesidio Locros esse sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 264:2)
altera metu dedita hosti, pertinacior in repugnando telis obruta et confixa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 458:3)
ipse in acie occisus, Mandonius exposcentibus Romanis a suis deditus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha3)
metu deinde ne dederetur Scipioni urbe excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 73:2)
eum, si pax placeret, revocandum illis et dedendum populo Romano esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 109:1)
Callipolis quoque et Madytus dedita et castella quaedam ignobilia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 173:2)
principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 188:1)
hic metus Codrione, satis validum et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis, effecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 305:1)
dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 162:2)
capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 171:1)
oppida Clastidium et Litubium, utraque Ligurum, et duae gentis eiusdem civitates, Celeiates Cerdiciatesque, sese dediderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 380:1)
quindecim oppida, hominum viginti milia esse dicebantur quae se dediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 381:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION