라틴어 문장 검색

quae silvas et aves saxaque traxerat ars, quae praebuerat fluminibus moras, ad cuius sonitum constiterant ferae, mulcet non solitis vocibus inferos et surdis resonat clarius in locis, deflent Eurydicen Threiciae nurus, deflent et lacrimis difficiles dei, et qui fronte nimis crimina tetrica quaerunt ac veteres excutiunt reos flentes Eurydicen iuridici sedent, tandem mortis ait 'vincimur' arbiter, 'evade ad superos, lege tamen data:
(세네카, Hercules Furens 8:25)
Is frater, qui eripuit fratrem carceri, non potuit eripere fato.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 85:2)
Quodsi nec precibus fletu nec flecteris ullo, eripe calcatis non prospera cingula Musis, eripe militiam, comitem me pelle sodalis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum44)
His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
Et cum illum contumeliae sexus eripuisse debuerat, non ne aetas quidem eripiet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 7:5)
et utitur poeta familiarius hoc verbo eripe me his, invicte, malis et eripui, fateor, leto me.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5962)
et 'vindicat' eripit, ut 'qui in libertatem vindicat', id est eripit servituti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 22814)
si mihi eripuisses divinam animi mei conscientiam, meis curis, vigiliis, consiliis stare te invitissimo rem publicam, si huius aeterni beneficii inmortalem memoriam delevisses, multo etiam magis, si illam mentem, unde haec consilia manarunt, mihi eripuisses, tum ego accepisse me confiterer iniuriam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION