라틴어 문장 검색

Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, floribus et vino Genium memorem brevis aevi, Fescennina per hunc inventa licentia morem versibus alternis opprobria rustica fudit, libertasque recurrentis accepta per annos lusit amabiliter, donec iam saevus apertam in rabiem coepit verti iocus et per honestas ire domos impune minax, doluere cruento dente lacessiti;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 152)
dum pecori lupus et nautis infestus Orion turbaret hibernum mare intonsosque agitaret Apollinis aura capillos, fore hunc amorem mutuom, o dolitura mea multum virtute Neaera:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 152)
panis ematur, holus, vini sextarius, adde quis humana sibi doleat natura negatis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:10)
nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:26)
paulum deliquit amicus, quod nisi concedas, habeare insuavis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:4)
te dicere possum, Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, conpluris alios, doctos ego quos et amicos prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, arridere velim, doliturus, si placeant spe deterius nostra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:16)
num Laelius aut qui duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen ingenio offensi aut laeso doluere Metello famosisque Lupo cooperto versibus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:12)
nam sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus, qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 197:1)
nam et desperant et dolent et novissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent, nihil conantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 54:2)
nemo nisi sua culpa diu dolet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:1)
quapropter in dicendo irasci, dolere, misereri, timere, confidere, contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere, minari, rogare, excusare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 24:2)
namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare, quaeque sunt similia his, fingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 73:2)
Hecuba hoc dolet, pudet, piget;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 231:8)
nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci iudex, cui putat hoc vacare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 400:4)
quapropter et, qui curationem bonorum patris postulabit, doleat eius valetudinem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION