라틴어 문장 검색

ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quae carnosa descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장4)
Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장27)
Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leviter subcruenta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장4)
A idem latus Andreae quoque malagma est, quod etiam resolvit, educit umorem, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장33)
Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem vulnera perducere videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장29)
Renibus vero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장63)
sanguinis pars per vulnus, pars per naturale descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장70)
pro urina sanguis, at ex ipso vulnere urina descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장99)
interdum etiam nervi ac membranae resolvuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque vitio nonnumquam os quoque adficitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장299)
eodemque modo ad sanitatem perducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장341)
Si vel praefractus est vel altius descendit, quam ut id ita fieri possit, medicamento evocandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장375)
Post quae nullo novo magisterio, sed iam supra (26, 30, 36) posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장16)
quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장110)
deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장112)
testaturque non solium alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장253)

SEARCH

MENU NAVIGATION