라틴어 문장 검색

Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas, Quam socio motu femina virque ferunt?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1022)
Utraque saeva parens, sed tristibus utraque causis Iactura socii sanguinis ulta virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1415)
Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis Dicitur et socii iura dedisse tori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 647)
Paelignae dicar gloria gentis ego, Quam sua libertas ad honesta coegerat arma, Cum timuit socias anxia Roma manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 155)
qui totiens socios, totiens exterruit hostes, creditur annosum pertimuisse senem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:10)
hic tibi quaeratur socii sermonis origo, et moveant primos publica verba sonos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:91)
seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur porticus, hic socias tu quoque iunge moras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:336)
ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi, atque erit in socii femina parte tori, Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare, ne iubeant capiti vina nocere tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:397)
non bene cum sociis regna Venusque manent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 118:5)
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 816)
hic socium summo cum Iove nomen habet, sancta vocant augusta patres, augusta vocantur templa sacerdotum rite dicata manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권341)
Proxima cognati dixere Caristia cari, et venit ad socios turba propinqua deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권392)
Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater carpebant socias Mercuriusque vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권296)
"aurea possedit socio Capitolia templo mater et, ut debet, cum Iove summa tenet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권47)
quae mora sit sociis, miratur Agenore natus, vestigatque viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION