라틴어 문장 검색

Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant, sive dapes avido convellere dente parabat, lammina fulva dapes admoto dente premebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 15:1)
Dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 26:2)
quater inde repulsus concita membra fugae mandat similisque iuvenco spicula crabronum pressa cervice gerenti, qua via nulla, ruit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:6)
Nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera possit sanguine senserunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 10:3)
Hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos et feci et video, valuit mea dextra valetque."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 13:10)
Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi tempora perstringit fulvo protecta capillo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:1)
quos omnes dextra Dryantis perculit adversos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 33:6)
fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit et missum a dextra laevam penetravit ad aurem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 36:5)
quod cum vitare nequiret, opposuit dextram passurae vulnera fronti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:5)
medio iugulaberis ense, quandoquidem mucro est hebes inquit et in latus ensem obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:12)
Adnuit atque animo pariter patruique suoque Delius indulgens nebula velatus in agmen pervenit Iliacum mediaque in caede virorum rara per ignotos spargentem cernit Achivos tela Parim fassusque deum "Quid spicula perdis sanguine plebis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 63:1)
pars una ducum, quo successore sagittae Herculis utuntur, fractus morboque fameque velaturque aliturque avibus, volucresque petendo debita Troianis exercet spicula fatis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:6)
quod Thebae cecidere, meum est, me credite Lesbon, me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, et Scyrum cepisse, mea concussa putate procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, utque alias taceam, qui saevum perdere posset Hectora, nempe dedi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 17:3)
Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem esse nec indomitae deberi praemia dextrae, ipse quoque haec peteret, peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus, nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret maioris frater Atridae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:5)
Tibi dextera bello utilis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION