라틴어 문장 검색

Explicantur crudelitatis aduersus infelicem feminam adparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris conscientiam proponuntur;
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 3:2)
sufficiebat illi in quantum uoluerat explicandi uis;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 3:9)
Omnia itaque, quae falsum beneficii nomen usurpant, ministeria sunt, per quae se voluntas amica explicat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 44:1)
explicari itaque totum debet, de quo oculis iudicatur.
(세네카, 행복론, Liber II 144:4)
Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent ?
(세네카, 행복론, Liber IV 20:1)
tu illa, utcumque tibi visum erit, aut peragi iubeto aut ad explicandum ludorum ordinem induci.
(세네카, 행복론, Liber VI 2:4)
itaque non possunt videri sua tantum causa decurrere et explicare opus suum, quia pars operis et nos sumus.
(세네카, 행복론, Liber VI 107:2)
alius vix illi rerum naturam sufficere, angusta esse classibus maria, militi castra, explicandis equestribus copiis campestria, vix patere caelum satis ad emittenda omni manu tela.
(세네카, 행복론, Liber VI 150:1)
Non sunt isti amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et secundas admissiones digeruntur.
(세네카, 행복론, Liber VI 169:2)
Volo videre, quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte decidisti, expliceris.
(세네카, 행복론, Liber VII 21:3)
Saepe, quod explicari pertinacia potuit, violentia trahentis abruptum est.
(세네카, 행복론, Liber VII 144:6)
Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicavit, sibi eripuit, et siderum modo, quae irrequieta semper cursus suos explicant, numquam illi licet subsistere nec quicquam suum facere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 38:3)
Domus haec sapientis angusta, sine cultu, sine strepitu, sine apparatu, nullis adservatur ianitoribus turbam venali fastidio digerentibus, sed per hoc limen vacuum et ab ostiaris liberum fortuna non transit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 81:1)
Quemadmodum quaedam hastilia detorta, ut corrigamus, adurimus et adactis cuneis, non ut frangamus sed ut explicemus, elidimus, sic ingenia vitio prava dolore corporis animique corrigimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 33:6)
Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi timor subrepit- que illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis et inter destituta vota torpentis animi situs.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION