라틴어 문장 검색

atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
Hoc deinde omnem transtulit belli apparatum et tam diu adsedit operi, donec centum et octoginta cumculis divisum alveum in trecentos et sexaginta rivos dispergeret, siccum relinqueret in diversum fluentibus aquis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 128:1)
Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:2)
emicabant densis undique nubibus fulmina et tempestates horridae absconderant diem;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.24)
quid stabula memorem dira Bistonii gregis suisque regem pabulum armentis datum, solitumque densis hispidum Erymanthi iugis Arcadia quatere nemora Maenalium suem, taurumque centum non levem populis metum?
(세네카, Hercules Furens 3:12)
Spartana tellus nobile attollit iugum, densis ubi aequor Taenarus silvis premit;
(세네카, Hercules Furens 10:4)
tum sub Herculeas caput abscondit umbras, densa sed laeto venit clamore turba frontibus laurum gerens magnique meritas Herculis laudes canit.
(세네카, Hercules Furens 12:30)
stat chaos densum tenebraeque turpes et color noctis malus ac silentis otium mundi vacuaeque nubes.
(세네카, Hercules Furens 12:42)
ast illi caput sonuit, cerebro tecta disperso madent.
(세네카, Hercules Furens 14:34)
sic cum sole perit sidereus decor, et densi latitant Pleiadum greges cum Phoebe solidum lumine non suo orbem circuitis cornibus alligat.
(세네카, 메데아 2:10)
Quisquis audacis tetigit carinae nobiles remos nemorisque sacri Pelion densa spoliavit umbra, quisquis intravit scopulos vagantes et tot emensus pelagi labores barbara funem religavit ora raptor externi rediturus auri, exitu diro temerata ponti iura piavit.
(세네카, 메데아 10:19)
cuius umbra dispersis venit incerta membris?
(세네카, 메데아 14:41)
Ille dispersos domuit Gelonos.
(세네카, 오이디푸스 6:41)
non tot caducas educat frondes Eryx nec vere flores Hybla tot medio creat, cum examen arto nectitur densum globo, fluctusque non tot frangit Ionium mare, nec tanta gelidi Strymonis fugiens minas permutat hiemes ales et caelum secans tepente Nilo pensat Arctoas nives quot ille populos vatis eduxit sonus.
(세네카, 오이디푸스 7:39)
nunc ille ripam celeris Alphei legit, nunc nemoris alti densa metatur loca, ubi Lerna puro gelida perlucet vado, sedesque mutas:
(세네카, 파이드라 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION