라틴어 문장 검색

" Erratis, qui incommoda divitiis inputatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 30:2)
Posidonius, ut ego existimo, melius, qui ait divitias esse causam malorum, non quia ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 31:1)
Hanc praecedentem causam divitiae habent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 31:3)
Quae bona sunt fiduciam faciunt, divitiae audaciam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 32:4)
Quae bona sunt magnitudinem animi dant, divitiae insolentiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 32:5)
" Isto modo," inquit, " etiam malum sunt divitia non tantum bonum non sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 33:1)
Divitiae autem et bona valetudo et similia his nihil horum faciunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 35:3)
Ex multis paupertatibus divitiae fiunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 38:4)
ergo divitiae bonum non sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 38:5)
divitias multae res faciunt, non multae inopiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 39:4)
De isto videbimus, si quando valde vacabit, quae sit divitiarum, quae paupertatis substantia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 40:3)
sed tunc quoque considerabimus, numquid satius sit paupertatem permulcere, divitiis demere supercilium quam litigare de verbis, quasi iam de rebus iudicatum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 40:4)
lex de abolendis divitiis fertur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:2)
His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
Scit, inquam, aliubi positas esse divitias quam quo congeruntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION