라틴어 문장 검색

atque proinde veluti manu ducunt interdum ad axiomata sublimia et nobilia, praesertim illa quae ad mundi configurationem pertinent, potius quam ad naturas et formas simplices.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:7)
Cum enim omnis interpretatio naturae incipiat a sensu, atque a sensuum perceptionibus recta, constanti, et munita via ducat ad perceptiones intellectus, quae sunt notiones verae et axiomata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:3)
veluti quod non trahat magnes ferrum per tantam crassitiem auri quam per par spatium aeris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:11)
ut (capiendo exempla ex vulgatis) cum succinum aut gagates trahunt paleas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:2)
Etiam frustum ejusdem magnetis non trahit tantum ferri, quantum magnes integer.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:17)
At longe magis necessarium est (quia multa secum trahit), ut intimetur hominibus, motum violentum (quem nos mechanicum, Democritus, qui in motibus suis primis expediendis etiam infra mediocres philosophos ponendus est, motum plagae vocavit) nil aliud esse quam Motum Libertatis, scilicet a compressione ad relaxationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:27)
medicamenta ex similitudine substantiae trahant humores;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:4)
atque similiter ventosarum, quae super flammam calefactae trahunt carnes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:9)
aut erigendo intellectum, et ducendo ad genera et naturas communes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:42)
aut ducendo ad Formam Magnam, sive Fabricam Universi, ut Limitaneae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:47)
Consentaneum igitur duxi affectui et obligationi meae erga illustratissimam dominationem tuam, ut nomen tuum illius praefigam, tam in editione Anglica quam Latina.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:5)
Deus illustrissimam dominationem tuam manu ducat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:9)
Quantum vero ad tertium gradum, nimirum simulationem et professionem falsam, illam magis vitiosam et minus politicam duco, nisi forte dignus vindice nodus inciderit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 6:2)
Qui uxorem duxit et liberos suscepit, obsides fortunae dedit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:2)
Sunt tamen qui, licet liberis careant, tamen memoriae suae incuriosi sunt et cogitationes vitae tantum curriculo terminant, et tempora futura ut ad se nihil pertinentia ducunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION