라틴어 문장 검색

qui secedens ad regem Merciorum uocabulo Uulfheri, emit pretio ab eo sedem Lundoniae ciuitatis, eiusque episcopus usque ad uitae suae terminum mansit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 1:8)
HIS temporibus rex Osuiu, cum acerbas atque intolerabiles pateretur inruptiones saepe dicti regis Merciorum, qui fratrem eius occiderat, ad ultimum necessitate cogente promisit se ei innumera et maiora, quam credi potest, ornamenta regia uel donaria in pretium pacis largiturum, dummodo ille domum rediret, et prouincias regni eius usque ad internicionem uastare desineret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV.3)
quos omnes Scotti libentissime suscipientes, uictum eis cotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, et magisterium gratuitum praebere curabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.8)
petiitque et accepit ab eo pretium suae redemtionis, ac suo domino pro se, ut promiserat, misit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 1:15)
Tum mihi iurabas nullo te divitis auri Pondere, non gemmis, vendere velle fidem, Non tibi si pretium Campania terra daretur, Non tibi si, Bacchi cura, Falernus ager.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 920)
Tu procul hinc absis, cui formam vendere cura est Et pretium plena grande referre manu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 932)
illa caua pretium flagitat usque manu.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 49)
sed pretium si grande feras, custodia uicta est nec prohibent claues et canis ipse tacet.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 423)
at tibi, quae pretio uictos excludis amantes, eripiant partas uentus et ignis opes:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 426)
Carmine formosae, pretio capiuntur auare:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 13)
facturusne operae pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim, quippe qui cum veterem tum volgatani esse rein videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos credunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 3:1)
salis quoque vendendi arbitrium, quia impenso pretio venibat, in publicum omne sumptum, ademptum privatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 93:3)
operae pretium est audire qui omnia prae divitiis humana spernunt neque honori magno locum neque virtuti putant esse, nisi ubi effuse afluant opes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 284:1)
hanc virginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animadvertit, ad crudelem superbamque vim animum convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 469:1)
cum iis circumire tribus, orare ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices in suam rem litem vertendo, cum praesertim etiam si fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 799:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION