라틴어 문장 검색

Plano aditur excelsum ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 3:3)
Illa, quae sapientem tuentur, et a flamma et ab incursu tuta sunt, nullum introitum praebent, excelsa, inexpugnabilia, diis aequa.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 34:5)
Ad illa nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida, aequali et concordi cursu fluentia, secura, benigna, bono publico nata, et sibi et aliis salutaria nihil humile concupiscet, nihil flebit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 44:2)
Simul illud cogitat omnes inferiores esse, quam ut illis audacia sit tanto excelsiora despicere.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 59:1)
sola sublimis et excelsa virtus est, nec quicquam magnum est nisi quod simul placidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 136:1)
Quid enim facilius fuit Antigono quam duos manipulares duci iubere, qui incumbentes regis tabernaculo faciebant, quod homines et periculosissime et libentissime faciunt, de rege suo male existimabant ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 133:1)
quae excelsa videbantur, praerupta sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:4)
Cum vulgaria et solita contempsit instinctuque sacro surrexit excelsior, tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 155:1)
Altum quiddam est virtus, excelsum et regale, invictum, infatigabile ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:2)
Virtutem quidem, excelsissimam dominam, voluptati tradere ancillam nihil magnum animo capientis est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 68:7)
Vrbis regens opulenta Thebanae loca et omne quicquid uberi cingit solo obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat, quicquid Cithaeron vertice excelso videt, [et bina findens Isthmos exilis freta] non vetera patriae iura possideo domus ignavus heres;
(세네카, Hercules Furens 5:1)
excelsa nostrae tecta conscendam domus caede incohata, perge tu mecum comes.
(세네카, 메데아 14:49)
tollantur hostes ense suspecti mihi, invisa coniunx pereat et carum sibi fratrem sequatur, quicquid excelsum est cadat.
(세네카, 옥타비아 7:36)
Excelsa metuit.
(세네카, 옥타비아 9:24)
ut alta ventos semper excipiunt iuga rupemque saxis vasta dirimentem freta quamvis quieti verberat fluctus maris, imperia sic excelsa Fortunae obiacent.
(세네카, 오이디푸스 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION